regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut
temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et
camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque
pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque
erant in corde suo
et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam
fuit quod ei non perspicuum fecerit
quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum
quam aedificaverat
necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia
ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes
eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae
stupore ultra in ea spiritus
dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de
virtutibus et sapientia tua
non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent
oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae
fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis
beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te
in omni tempore et audiunt sapientiam tuam
sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare
super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus
Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super
eum regem ut facias iudicia atque iustitiam
dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata
multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia
ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni
sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de
Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in
domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria
cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et
quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa
abiit in terram suam cum servis suis
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescenta sexaginta sex talenta auri
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et
negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et
satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni
fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa
sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus
tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod
erat consitum nemore
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud
auro mundissimo
sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum
aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes
iuxta brachiola
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex
utraque parte non fuit tale solium in universis regnis
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus
saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis
pro nihilo reputabatur
siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram
semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et
ebur et simias et pavos
magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae
divitiis et gloria
omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre
Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde
eius
et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et
arma et aromata equos et mulos per singulos annos
habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis
et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in
urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem
exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio
Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad
terminos Aegypti
tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi
lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae
gignuntur in campestribus
adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus
reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae
Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam
filium Nabath
regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel
quadraginta annis
dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius